- CAMELI
- CAMELIa populo cognomine dicti, apud Arabes trium generum; Clitellarii, crassi, proceri, oneribus ferendis aptissimi, hugiun Arabibus dicti, et Chaldaeis hogene, i. e. Εὐγενεῖς, qui mille libras gestant; Duplici gibbô rigentes, qui ad equitationem non minus, quam ad onera gestanda, commodi, olim in solis Bactris, Βακτρίαι hinc Graecis, Arbibus bechti, hodie passim in Asia nascuntur; Et Graciles staturâ, sed expeditissimi, Graecis δρομάδες, Arabibus raguahil appellati, quibus soli fere Nobiles utuntur, vide infra Dramades, etc. Eorum lac et carnem inter cibos multi commendant, Aristoteles Histor. l. 6. c. 26. Plin. l. 11. c. 41. Hieronym. in Iovinian. l. 2. c. 6. etc. Herodotus in Clio, ubi de Persarum natali die, solidos camelos apponi consuevisse, tradit, Ε᾿ν τῇ εἱ δ᾿δαίμονες αὐτῶν Βοῦν καὶ ἵππον καὶ κάμηλον καὶ ὄνον προτιθἐαται ὅλους ὀπτοὺς εν καμίνοσι, Quâ, qui in iis sunt locupletes, bovem, et equum, et camelum, et asinum solidos apponunt in furnis coctos. Quin ipsis quandoque Regibus id cibi oblatum, Antiphanes docet in Oenomao, apud Athenaeum, l. 4.----- ----- ----- ὁ μάγειρος ὅλονΤέρας ὀπτήσας, μεγάλῳ Βασιλεῖ ςθερμην` παρέθηκε κάμηλον.Coquus solidumMonstrum coquens magno Regi calidum camelum apposuit.Lampridiusque eadem de Heliogabalo memorans, non solum calcanea camelorum, (vide supra) sed et integros camelos exhibuisse in cenis aliquoties, scribit, c. 28. At Israelitie olim camelinae carnis esu interdictum fuisse divinitus, in Sacris legimus, Levit. c. 11. v. 4 etc, De esu Camelorum in bello, vide Plin. l. 8. c. 18. Strabonem l. 16. Diodor. sic. l. 2. et 3. herodot. l.7. ollucem, l. 10. c. 8. Polyaenum, Stratagem. l. 7. c. 6. Herodianum, l. 4. Vegetium, l. 3. c. 23. et inter sacros Scriptores Auctorem libri Iudicum, c. 6. v. 5. c. 7. v. 12. c. 8. v. 21. 26. et 1. Sam. c. 30. v. 17. In castris Romanorum iam inde a vetustis temporibus, eorum multus usus fuit, ad praedam portandam, quibus cum epibatis suis quinque pedes assignat Hyginus et in praetentura eos collocat: Unde semver Ducibus Tribunisque cameli vel camelae cum equis mulisque datae: Salmas. ad Trebellium Pollion. in Claudio, c. 14. Alias homines, sarcinas, cibos, merces et res pretiosas, vehebant. Quandoque curribus iungebantur, utcolligere est ex Esai. c. 21. v. 7. Ita Nero, Circensibus commisit camelorum quadrigas, apud Sueton. c. 11. Et Heliogabalus iunxit camelos quaternos ad currus in Circo, privato spectaculo, apud Lamprid. c. 23. De pilis illorum, infra: plura vero hanc in rem, vide apud Bochart. Hieroz part. prior. l. 2. c. 1. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.